라틴어 문장 검색

utinam tam facile vos obliviscamini eorum quam ego obliviscar!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 439:2)
Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, petitionem nostram non obliviscaris.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:1)
itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:3)
--Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:5)
et obliviscor similiter et genetivum regit et accusativum, ut obliviscere caedis atque incendiorum et obliviscor iniurias tuas Clodia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 20311)
nunc oblita vel omissa, vel figurate, quorum ego oblitus sum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 531)
quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 14 1:4)
obliti non nulli Vergilium secundum vetustatem hoc verbo usum tradunt, ut 'obliti' ἀμελήσαντεσ, hoc est neglegentes et contemnentes, putent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8661)

SEARCH

MENU NAVIGATION