라틴어 문장 검색

contra alii melius evenisse disserunt quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad labores vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장3)
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum tempus locumque destinari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장1)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
placuitque primo venenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장3)
Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장1)
Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta nomina praetendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장1)
ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장5)
sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장3)
ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장3)
placuitque liberari obsidio legiones et decedere omnem militem finibus Armeniorum castellaque et commeatus Parthis tradi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장7)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)
Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et fortunae suae mole.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장1)
tradit Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장8)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION