라틴어 문장 검색

Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장4)
satis pretii esse orbis quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores cuncta prompta et obvia haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장3)
non enim solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione servilia fingebant, securi de facilitate credentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장5)
aspiceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces quasi ex aliquo numine supra humanas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장6)
neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:1)
centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:2)
ceteris robustioribus ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites aspici.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 2:2)
principes pro victoria pugnant, comites pro principe.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 1:4)
cum defecere, qui modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:4)
ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:4)
vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:3)
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 2:2)
multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장4)
e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장4)
Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti adulationis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION