라틴어 문장 검색

Terentius in Eunucho "an ego mihi occasionem ostentam tam brevem";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2485)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:4)
multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:5)
rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:10)
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:1)
Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:7)
Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:5)
Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:2)
Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:3)
In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
Nos commodius agimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:10)
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:8)
sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION