라틴어 문장 검색

priore pugna Hannibal superior, sequenti Marcellus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha6)
Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus consules, speculandi causa progressi e castris, insidiis ab Hannibale circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha8)
cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 44:1)
id modo in decreto interfuit quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 123:1)
illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 131:2)
nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 133:1)
tertio decimo anno Punici belli, L. Veturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum gererent, provincia decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 148:1)
cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 174:1)
hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 282:1)
clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 289:1)
conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu, maiore fortuna coeptum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 527:1)
cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 568:1)
deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 577:1)
vincere ego prohibui Hannibalem, ut a vobis quorum vigent nunc vires etiam vinci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 602:1)
cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 606:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION