라틴어 문장 검색

Has etiam Instantias Decisorias et Judiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:3)
Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando invidia statum occupaverit vel optima reipublicae mandata et instituta, in odium vertit et graveolentiam quandam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 15:3)
erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:3)
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:4)
Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:4)
Minime oblivioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce Carolo, cognominato Strenuo:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:2)
Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:5)
In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:6)
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset, Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli, Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:5)
"Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam, Vas olei plenum, quod longum retro per euum Legerat orando, loca per diuersa uagando, Fune ligans arto, tecti suspendit in alto, Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur, Quo locupletari se sperat et arte beari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:6)
Surgit, ut audiuit, lupus huc et protinus iuit, Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:14)
Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
(불가타 성경, 에스테르기, 1장12)
" Secundum legem quid oportet fieri Vasthi reginae, quae Asueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluit? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 1장15)
Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장23)
rursum mandavit Esther dicens: " Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION