라틴어 문장 검색

Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:14)
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.29)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 106)
vivit siliquis et pane secundo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 147)
panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:10)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:2)
cum sale panis latrantem stomachum bene leniet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate10)
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:9)
genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:2)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)
pane et aqua vivo, passer, redde quod debes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 202:4)
id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da panem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION