라틴어 문장 검색

ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 8 4:1)
licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, cum gratias agam, quod meas commendationes tam diligenter observes (quod feci in aliis et faciam, ut video, saepius), sed tamen non parcam operae et, ut vos soletis in formulis, sic ego in epistulis 'DE EADEM RE ALIO MODO C. Avianius igitur Hammonius incredibilis mihi gratias per litteras egit et suo et Aemili Aviani, patroni sui, nomine ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 27 1:1)
hoc mihi velim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluntate (quod intellexi scire ipsum Caesarem me invitissimum fecisse), id fecisse aliorum consilio, hortatu, auctoritate ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 9:4)
Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 63 1:5)
illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 4 2:5)
omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 11 2:4)
de me multa me invito cum mea summa laude dixit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 5:12)
quamquam id senatu non invito facit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:13)
probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:6)
turn ad hos notiores, C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium Q. Pompeium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:4)
quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 1:3)
neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:8)
quae ita aperta et manifesta sunt ut medius fidius, iudices, invitus ea dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:3)
vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:4)
cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION