라틴어 문장 검색

haec enim potius de vestris gentibus nata sunt.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 2:2)
"et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:14)
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:5)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:2)
obsequium amicos, veritas odium parit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:2)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)
videsne igitur vel in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:1)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:3)
Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 29:6)
Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:3)
Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 51:4)
quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:4)
quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION