라틴어 문장 검색

sed amplianda est inquisitio ad magis communia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:14)
tempore (ut fluvio) leviora et magis inflata ad nos devehente, graviora et solida mergente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:16)
nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:5)
Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et vastitates.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:3)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:1)
Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:1)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
sed tamen minora de ea speranda sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:4)
Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:4)
eaque non ad principia tantum (quae vocant) probanda et invenienda, sed etiam ad axiomata minora et media, denique omnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:2)
Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et hujusmodi, quae hactenus principium inventis dederunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:8)
Homines enim adhuc parvam in Experientia moram fecerunt, et eam leviter perstrinxerunt, sed in meditationibus et commentationibus ingenii infinitum tempus contriverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:5)
illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION