라틴어 문장 검색

omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:9)
visceribus atras pascit effossis aves
(세네카, Thyestes 11:1)
an beluis servantur, an pascunt feras?
(세네카, Thyestes 1056:1)
morsu peremptus pascis Idaeas aves?
(세네카, Troades 586:1)
quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse atque inter pecudes accubuisse deam, hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum Silenique senes et pater ipse chori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3222)
Deiphobumque Helenumque et Pulydamantis in armis qualemcumque Parim vix sua nosset humus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 117)
tu vero nostros audax invade capillos et mea formosis unguibus ora nota, tu minitare oculos subiecta exurere flamma, fac mea rescisso pectora nuda sinu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 82)
sola Parim Phrygiae fatum componere, sola fallacem Troiae serpere dixit equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1334)
occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum et struxit querulas rauca per ossa tubas, dignior obliquo funem qui torqueat Ocno, aeternusque tuam pascat, aselle, famem!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 311)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo, fluxus odoratis vexat venatibus Indus, illa tamen pasci suetos per Cypron olores vittata stringit myrto, quis cetera tensis lactea puniceo sinuantur colla corallo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 40)
seu tu sollicitus curas qua languidus esca quave peregrinus vivat, quid pascat et illum, lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum33)
nec si me docuisset ille fari, iussus pascere qui gregem est clientis Amphrysi ad fluvium deus bubulcus, quod ferrugineos Cyclopas arcu stravit sub Liparensibus caminis vibrans plus grave fulmen in sagitta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium45)
modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
laudabilem proferens non de bene vivente sed de bene pascente sententiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION