라틴어 문장 검색

quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae portum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 373:1)
fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo ut conscenderent equos nec effugere quemquam sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 332:2)
qui supererant in omnes passim partes capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:2)
sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 389:1)
extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 390:2)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)
postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant - concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:2)
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 17:2)
Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestres agros consuli nulla usquam apparuerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 141:1)
pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:3)
et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION