라틴어 문장 검색

Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:4)
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:7)
Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 20:8)
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:5)
semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS11)
Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda nec torpere gravi passus sua regna veterno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:2)
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:6)
Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:2)
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:13)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
"hic et candidus et talos a vertice pulcher ad imos fiet eritque tuus nummorum milibus octo, verna ministeriis ad nutus aptus erilis, litterulis Graecis imbutus, idoneus arti cuilibet;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 22)
alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:2)
ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 189:3)
alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem superiores adiecta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 138:1)
contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante, traducere equum passus esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 233:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION