라틴어 문장 검색

Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:4)
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 33:2)
Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:1)
Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:2)
Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:5)
eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:3)
Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:1)
Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:1)
Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:1)
suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:2)
Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 16:4)
deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:4)
orbaeque natis suis matres alienae soboli praebent ubera:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:3)
Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis quotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:5)
Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION