라틴어 문장 검색

Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen Neu prope fulgenti lumina ferte face.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 220)
timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia verba deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 324)
Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 510)
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus terret;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae1)
id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:2)
memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 493:2)
sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio terrebant haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 227:1)
ubi illi conscientia quid abesset virium detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 664:1)
ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 280:1)
multi caesi volneratique priusquam paventes portis inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:1)
quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)
deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos repente pudor, et in ea ipsa quae fugerant velut caeci ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 170:1)
Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud paucis suos adhortatus ne novum bellum eos novusque hostis terreret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 343:1)
inde admiratione paventibus cunctis cum omnium in se vertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et ipse in summo constitit vertice.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION