라틴어 문장 검색

Continuo pecoris generosi pullus in arvis altius ingreditur et mollia crura reponit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:3)
His animadversis instant sub tempus et omnis impendunt curas denso distendere pingui, quem legere ducem et pecori dixere maritum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:1)
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:8)
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:3)
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:9)
Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis hospitiis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 13:2)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:3)
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:5)
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes arentesque sonant ripae collesque supini:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:17)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:6)
Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte quaeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:6)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit scopulo medius numerumque recenset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION