라틴어 문장 검색

Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis ut vidit, "Quae mens tam dira, miserrime coniunx, impulit his cingi telis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:5)
" Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:8)
ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:36)
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:1)
sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:32)
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:9)
nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:13)
pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:17)
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:11)
quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:7)
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:14)
Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:11)
Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:17)
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curvis cingebant silvae, mediaque in valle theatri circus erat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:1)
nodos et vincula linea rupit, quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION