라틴어 문장 검색

31 B), non solum vulneri supervenire sed sine hoc quoque oriri consuevit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa cervices aut caput constitit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장323)
praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장352)
penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장204)
Thymio clavoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장334)
si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장6)
cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장76)
non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장17)
Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장45)
Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장89)
qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장29)
id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:2)
Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut adsueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 48:3)
Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo est, sed prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt et promptius finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 4:2)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam grauida mulier non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 13:1)
ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION