라틴어 문장 검색

sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:6)
ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
[Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:1)
isdem enim omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:6)
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum, aliorum quid quod sensu percipi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 3:1)
Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:1)
Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:1)
Quem virum facite ut agnoscatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:4)
Adgnosco, inquit, tuum morem istum, Spuri, aversum a ratione populi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:2)
quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:5)
Themistocles omnium civium perceperat nomina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:3)
Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:1)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:2)
reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION