라틴어 문장 검색

si contemptor omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam esse, multorum finem ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:3)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
hoc est in odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut in- gratum esse aut liceat aut iuvet.
(세네카, 행복론, Liber VII 125:4)
alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.
(세네카, 행복론, Liber VII 149:3)
clarorum quoque virorum hic affectus querellas evocavit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:3)
Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:10)
sic me custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem evocavi, rationem redditurus sim.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:2)
Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 63:8)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum prae- dicarem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:3)
Quem non in iocos evocabit illa lascivia ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:3)
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:7)
In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:5)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Ad tantas ineptias perventum est, ut non dolore tantum sed doloris opinione vexemur more puerorum, quibus metum incutit umbra et personarum deformitas et depravata facies, lacrimas vero evocant nomina parum grata auribus et digitorum motus et alia quae impetu quodam erroris improvidi refugiunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION