라틴어 문장 검색

Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum, et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:3)
Gregorius vero vocavit ad auxilium suum Robertum Ducem cum multitudine maxima Northmannorum in mense madio, et liberatur ab eo, et adductus fuit in Salernum, et Henricus Rex fugatus est de civitate Romae, et rediit in Teutoniam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1084 33:2)
et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:4)
et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 14:1)
Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:1)
De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 33:3)
Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:2)
Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:5)
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:1)
frequentem tamen exigunt sar- tionem et runcationem, ut herbis liberentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:4)
Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:1)
De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:5)
cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:5)
Igitur unum quodque eorum quae proposui, suo iam persequar ordine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:5)
Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION