라틴어 문장 검색

ironeam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:9)
Non persequor quaestiones infinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:10)
somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:5)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:8)
nunc persequar cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:1)
possumus ita rem nostram persequi ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:4)
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:10)
M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 2:5)
tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:2)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
in quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:1)
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:4)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION