라틴어 문장 검색

quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 197:2)
cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio, vel praecipue moderationem consilia desiderent?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:1)
et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari ita potest, ut videamur accurate non callide dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:1)
deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 106:3)
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:3)
Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:3)
hinc sunt pietas, fides, continentia et talia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:1)
nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:2)
quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:2)
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:1)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:4)
verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei invidia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION