라틴어 문장 검색

Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 6:9)
Quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quam diu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 8:4)
Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem8)
Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:2)
Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 6:6)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:10)
Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:7)
sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:7)
considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis - hoc enim et nobis conducit et vobis - ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:20)
Si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a ceteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies sive invitamentum sive adiumentum?
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:21)
Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:22)
Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 4:5)
Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:1)
ac per hoc, ut secundum tuam voluntatem in dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria illi est etiam vestra concordia.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:9)
Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶͺ φίλωͺ παρα` το` δίκαιον και` μέχρι πόσου και` ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION