라틴어 문장 검색

inde rumor parari exitium neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpetrandum quaeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장6)
eaque spreta ab illis, velut pararent, obiciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장11)
Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장1)
eo venire patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장7)
laudata est pro rostris a G. Caesare pronepote qui mox rerum potitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장8)
nec ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장2)
isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장6)
abditos principis sensus et si quid occultius parat exquirere inlicitum, anceps:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장14)
mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
et cunctis quae apud Orientem parabantur L. Vitellium praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장9)
simul Hiberi magnis copiis Armeniam inrumpunt et urbe Artaxata potiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장2)
quae postquam Artabano cognita, filium Oroden ultorem parat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장3)
At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장1)
ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia civium effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장4)
nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION