라틴어 문장 검색

scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, multa modis multis multarum semina rerum quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:8)
de terra quae surgit in auras, ut spatium caeli quadam de parte venenet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:2)
ea cum casu sunt forte coorta et perturbarunt caelum, fit morbidus aeër. atque ea vis omnis morborum pestilitasque aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta de terra surgunt, ubi putorem umida nactast intempestivis pluviisque et solibus icta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:2)
calathus aureus surgens in altum monstrat aetheris summam, unde solis creditur esse substantia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:2)
Agite, antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 4:2)
Quod te per caeli iucundum lumen et auras Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Iniice, namque potes, portusque require Velinos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 12:1)
Per patrios manes, per spes surgentes Iuli, Te precor, hanc animam serves natoque patrique.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes Explorat ventos atque auribus aera captat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 10:1)
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:1)
Quod noster dixit κατόπισθε νεὼς, vester ait surgens a puppi satis decore:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 16:3)
et ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:17)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
tunc aggere multo Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:28)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION