라틴어 문장 검색

hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab isque principium motus esse ductum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:3)
quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo, in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:3)
Nec vero, si rationis particeps sit nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius quam humana condicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:6)
quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus habendus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:9)
Haut ergo ut opinor erravero, si a principe investigandae veritatis huius disputationis principium duxero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:1)
quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam esse generatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:6)
Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura cui nomen est aer - Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:1)
Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:2)
Principio eorum quae gignuntur e terra stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus continentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:2)
primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:2)
Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt ea parata ad fructum hominum et inventa sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 154:2)
Principio Ioves tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)
Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:1)
Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:2)
Sed, quae naturae principia sint communitatis et societatis humanae, repetendum videtur altius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION