라틴어 문장 검색

privata hospitia habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 11:1)
saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 173:1)
praetores aliquot eo, quod avare et crudeliter provincias administraverant, damnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha1)
ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 195:2)
hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 307:1)
pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 382:2)
illae epulae senatus, quae nec private loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris fiunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:3)
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 37)
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2124)
Privatam medici Menarchi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2126)
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 329)
Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administraret ad rem divinam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 346)
anima privabo virum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 55)
compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 547)
Vin administrem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2193)

SEARCH

MENU NAVIGATION