라틴어 문장 검색

dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 389:1)
cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 22:2)
et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 158:3)
fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 171:1)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
nec diu proditoribus impunita res fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 364:1)
inde nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed universi, simul negare nobilium id crimen esse, quibus, si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 372:1)
sed loca hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 447:1)
quid ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem qui tulissent fraus fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 164:2)
deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 481:1)
CORNELIUS consul a classe Punica circumventus et per fraudem, veluti in conloquium evocatus, captus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha2)
nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper imposito interceptam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 6:2)
ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 95:5)
ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 347:2)
nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae valles a coniectantibus iter faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 360:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION