라틴어 문장 검색

Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장5)
Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장4)
Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장1)
ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partis ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 33장3)
Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장7)
Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장1)
Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장3)
quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장2)
Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장3)
ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장5)
Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장6)
His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 6장1)
Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 9장6)
tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장2)
Ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION