라틴어 문장 검색

igitur Pelias, metuens ex responsis fata, iussit eum Colchos proficisci ad pe- tendam auream pellem arietis, qui Phrixum et Hellen Colchos pertule- rat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 347)
qui autem cum Iasone profecti sint, apud eos qui de fabulis scripse- runt, plenius invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 3411)
quidam, sicut dictum est, in Pollionem dictum tradunt, qui tunc Illyricum petebat, expugnaturus Salonas et inde ad orientem ad Antonium profecturus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 126)
ex Aegypto Epiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1816)
alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 504)
compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3838)
Aufidius Modestus legisse se affirmabat, hunc morem esse Da- corum, ut cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Histro certum modum haurientes ore in modum sacri vini, iurarent, non se ad patriae sedes regressuros nisi hostibus caesis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4974)
contra ille convocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, voluptatis nomen suavitatem quietem teste populo exaggerans instat acriter ut nisi ea beatus nemo esse posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS20)
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:6)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 39:7)
qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:2)
Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:2)
Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 1:6)
Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION