라틴어 문장 검색

Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio, Galli quatuor Philadelphia profecti, qui bellum Hispaniae a civitatum foederatarum partibus nonnullis inferrent, legato Gallico missi sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.10)
Irae animique copias inter australes et septentrionales intercedebant, et odia maxima civitates, unde profecti fuere isti milites, exagitare aliquandiu non destitere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.124)
Vt proficiscentem docui te saepe diuque,Augusto reddes signata uolumina, Vinni,si ualidus, si laetus erit, si denique poscet;
(호라티우스의 첫번째 편지, 131)
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi talibus officiis prope mancum, ne mea saeuosiurgares ad te quod epistula nulla rediret.
(호라티우스의 두번째 편지, 214)
"et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:15)
"unde in ecclesias agapetarum pestis introiit?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:55)
Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:14)
te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:18)
Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:3)
Nihil mihi aliud obicitur nisi sexus meus, et hoc numquam obicitur, nisi cum Hierosolyma Paula proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:16)
Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:11)
Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:1)
Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION