라틴어 문장 검색

fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 171:1)
inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 296:1)
et prius sol meridie se inclinavit quam telum hinc aut illinc emissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:1)
anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 456:1)
neque e silvis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 522:2)
eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 659:2)
itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 41:1)
hic terror, cum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 159:1)
dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos imperii Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 264:1)
adeo facile inclinata res repulsique a castris hostes, mox etiam redacti ad eum locum in quo commissa pugna erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 522:3)
promovent et Samnites signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:2)
adversus Liguras tune primum exercitus promotus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha3)
ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 38:1)
inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 75:1)
ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium aequalem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION