라틴어 문장 검색

quotiens nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:5)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:1)
per speciem enim severitatis in crudelitatem incidimus, per speciem clementiae in misericordiam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:5)
Ergo quemadmodum religio deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:1)
Misericordia non causam, sed fortunam spectat;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:5)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
Misericordia vicina est miseriae;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:1)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire cupientium lacrimas siccare, lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 35:4)
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:3)
Interim optimum misericordiae genus est occidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:5)
Iram saepe misericordia retro egit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 103:1)
Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut misericordia et amor et verecundia ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 82:1)
et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION