라틴어 문장 검색

in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaret, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.7)
Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.9)
Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat Nec vetat obscura surgere nocte timor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 212)
At media est Phoebi semper subiecta calori, seu propior terris aestiuum fertur in orbem seu celer hibernas properat decurrere luces;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae47)
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)
crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit formosae medicas applicuisse manus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 102)
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:3)
omnia non properanti clara certaque erunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 490:1)
tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actamquae summa ope ad properata erat, ne impediri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 214:1)
Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 366:1)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 615:3)
consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent, spectatae virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 97:1)
sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 338:2)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION