라틴어 문장 검색

nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권353)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
Tertia post Idus nudos aurora Lupercos aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권173)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
ex vero positum permansit Equirria nomen, quae deus in Campo prospicit ipse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권559)
"quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, aspice de canna straminibusque domum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권92)
iuvenalis aspice voltus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권279)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
Protinus aspicies venienti nocte Coronam Gnosida:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권292)
litore dotali solo comitatus Achate secretum nudo dum pede carpit iter, aspicit errantem nec credere sustinet Annam esse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권396)
"aspexi non illo corpore digna volnera Tartareas ausus adire domos, at tu, seu ratio te nostris appulit oris sive deus, regni commoda carpe mei."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권412)
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권464)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater et ferit attonita pectora nuda manu, inque draconigenam nimbis comitantibus urbem desilit et natos eripit inde suos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권554)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)

SEARCH

MENU NAVIGATION