라틴어 문장 검색

Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum, ut posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:4)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:5)
Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:1)
Quid istis, quae modo tractavimus, remotius a reformatione morum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:3)
an non putas inter causas facti operis esse numerandum, quo remoto factum non esset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:5)
Nam si, quocumque remoto quid effici non potest, id causam iudicant esse faciendi, pauca dixerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 11:2)
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:1)
ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 14:2)
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:1)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 35:5)
etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:8)
Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:3)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION