라틴어 문장 검색

Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.
(세네카, 행복론, Liber V 8:3)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 35:1)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
Scissa quoque uela fecerant sinus et instructas classes naufraga praecesserat nauis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.39)
Quam tunc habebat, cum per arentem plagam et fiuctuantes more turbati maris adit harenas bisque discedens fretum et bis recurrens, cumque deserta rate deprensus haesit Syrtium brevibus vadis et puppe fixa maria superavit pedes.
(세네카, Hercules Furens 4:17)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
hic onere vacuam litori puppem applicans repetebat umbras;
(세네카, Hercules Furens 12:6)
' non passus ullas natus Alcmena moras ipso coactum navitam conto domat scanditque puppem.
(세네카, Hercules Furens 12:11)
omnis haec magnis vaga turba terris ibit ad manes facietque inerti vela Cocyto:
(세네카, Hercules Furens 12:47)
si iungi iubes, committat undas Isthmos, et iuncto salo nova ferantur Atticae puppes via.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:46)
quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:2)
illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:4)
stringat tenuis litora puppis nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:43)
nunc puppis illum litore Euboico refert Austerque lenis pondus Herculeum rapit;
(세네카, Hercules Oetaeus 12:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION