라틴어 문장 검색

si quamvis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장13)
Quod, quamvis pleraque praecepta eius viri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장3)
Phrenesis vero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamvis adhuc sapiat, tamen quasdam vanas imagines accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장10)
Neque credendum est, si vinctus aliqui, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장20)
19 His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamvis saepe ad eum phrenetici transeunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장1)
Licetque protinus scire id esse, ubi venarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo . . . et tempore ex toto thorace et cervicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장4)
Si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장16)
Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장5)
modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장6)
modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita movetur, ut impetus eius conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장7)
in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cavendus sanguinis vomitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장66)
Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΌΝ Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장41)
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장8)
Primum Graeci ὈΠΙΣΘΌΤΟΝΟΝ, insequentem ἘΜΠΡΟΣΘΌΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΈΤΑΝΟΝ appellant, quamvis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장3)
Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamvis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION