라틴어 문장 검색

homines erant ab hoc omnes alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti existimationem absentis auderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장5)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:2)
nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:2)
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:10)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
neque tamen quisquam philosophorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:4)
veni Athenas inquit Democritus neque me quisquam ibi adgnovit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:2)
nam neque sacra quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:3)
Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:10)
Nec aliud quicquam per fabellas quaeritur Quam corrigatur error ut mortalium Acuatque sese diligens industria.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.2)
transit etiam vilicus, Nec ille quicquam sentit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.10)
Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:1)
neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 3:4)
Nec facile quemquam nisi Verginium invenio, cuius tanta in praedicando verecundia quanta gloria ex facto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION