라틴어 문장 검색

Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum.
(세네카, 행복론, Liber II 120:1)
Pompeium aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:2)
in illius respectum iste populo praesideat, non quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.
(세네카, 행복론, Liber IV 154:4)
Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 156:1)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:4)
Arata quondam populis rura singulorum nunc ergastulorum sunt latiusque uilici quam reges imperant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.31)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
) summus Alcidae dies nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi, in nulla vitam facta, pro mundi arbiter superique quondam dexterae testes meae, pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet morte ferire?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:17)
sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:8)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:10)
ruitura cautem movit et silvam tulit secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:13)
marita Thebas regna et Ismenon petam thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem dilecta vidi?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION