라틴어 문장 검색

cum Pieria resonans cithara Thracius Orpheus solitam cantu retinere rates paene coegit Sirena sequi?
(세네카, 메데아 6:16)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
Tibi move gentis vinculo solvens comam secreta nudo nemora lustravi pede et evocavi nubibus siccis aquas egique ad imum maria, et Oceanus graves interius undas aestibus victis dedit;
(세네카, 메데아 12:10)
tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces, illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, modo cui totus paruit orbis cuique Britanni ultra Oceanum terga dedere, ducibus nostris ante ignoti iurisque sui.
(세네카, 옥타비아 1:7)
adice his superbam paelicem, nostrae domus spoliis nitentem", cuius in munus suam Stygiae parentem natus imposuit rati, quam dira post naufragia superato mari ferro interemit saevior pelagi fretis:
(세네카, 옥타비아 2:19)
haec quoque nati videre nefas saecula magnum, cum Tyrrhenum rate ferali princeps captam fraude parentem misit in aequor.
(세네카, 옥타비아 5:17)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
devectam rate procul in remotum litus interimi iube, tandem ut residat pectoris nostri timor.
(세네카, 옥타비아 13:29)
O funestus multis populi dirusque favor, qui cum flatu vela secundo ratis implevit vexitque procul, languidus idem deserit alto saevoque mari.
(세네카, 옥타비아 13:30)
fratris cerno miseranda ratem.
(세네카, 옥타비아 14:4)
armate ratem, date vela fretis ventisque petat puppis rector Pandatariae litora terrae.
(세네카, 옥타비아 14:30)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)
lenis et modice fluens aura nec vergens latus ducat intrepidam ratem;
(세네카, 오이디푸스 11:44)
non sollicitae possunt curae mutare rati stamina fusi.
(세네카, 오이디푸스 13:3)
O magna vasti Creta dominatrix freti, cuius per omne litus innumerae rates tenuere pontum quicquid Assyria tenus tellure Nereus pervius rostris secat, cur me in penates obsidem invisos datam hostique nuptam degere aetatem in malis lacrimisque cogis?
(세네카, 파이드라 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION