라틴어 문장 검색

tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, . Coruncanium memoriae proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:2)
nemo umquam animo aut spe maiora suscipiet qui sibi non illius memoriam atque imaginem proponendam putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:6)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
etenim si in leviorum artium studio memoriae proditum est poetas nobilis poeta- rum aequalium morte doluisse, quo tandem animo eius interitum ferre debui, cum quo certare erat gloriosius quam omnino adversarium non habere ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 3:1)
Nempe eum dicis, inquit, quo iste omnem rerum memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 5:2)
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:2)
Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:2)
qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:5)
quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장1)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
memoria teneo Smyrnae me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus, ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장1)
tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 1:1)
atque hoc memoria patrum teste dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:1)
Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION