라틴어 문장 검색

reddam pro carmine dona ille eum supra tantum lau- daverat, hic et laudat et de munere etiam cogitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 811)
quid cogitet umidus auster id est in quam se partem inflectat, utrum ad serenitatem, an ad pluvias, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4613)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
"quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de caelo."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:13)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)
"Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:8)
"vos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:11)
itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:3)
quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 18:5)
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:6)
quin etiam si minus felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:3)
qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)
Sulpicio cogitans esse quandam vobis cum illis similitudinem iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:3)
Nam cum tardus in cogitando tum in struendo dissipatus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION