라틴어 문장 검색

satis esse confessionem mulieris de magia cognosci.
(아풀레이우스, 변명 80:5)
multos in uita mea Romani nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum aeque neminem ammiratus.
(아풀레이우스, 변명 93:2)
dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege.
(아풀레이우스, 변명 101:22)
sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita.
(아풀레이우스, 플로리다 10:4)
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest.
(아풀레이우스, 플로리다 15:8)
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:11)
de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite.
(아풀레이우스, 플로리다 16:4)
qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:18)
ita mihi et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur.
(아풀레이우스, 플로리다 18:14)
nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus.
(아풀레이우스, 플로리다 18:48)
propius accessit, utine cognosceret more ingenii humani, quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte deprehenderet.
(아풀레이우스, 플로리다 19:4)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed saevitia cruci me reservasse.
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:21)
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:1)
"His cognitis animum meum commasculo, et illico accedens praeconem Clamare inquam Iam desine:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION