라틴어 문장 검색

Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 252:3)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 501:2)
captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 532:2)
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 715:1)
captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 716:2)
Valerius Antias quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 716:3)
captivos perfugasque redderent Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:4)
perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 123:1)
protinus ad persequendos hostes mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:3)
numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 291:1)
ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:1)
orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captivos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:2)
certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit ut quem vellet unum ex captivis nuntium ad suos mitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 298:2)
locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captivae cum auro venirent nocte insequenti ad eam accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 299:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION