라틴어 문장 검색

cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem, poterisne eius orationis subire invidiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 2:2)
tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:8)
ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:7)
Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:3)
hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:9)
Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
accersitus in civitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:2)
Ius civile est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:3)
eius autem aequitatis utilis cognitio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:4)
Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:13)
partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
ut si quis ius in legem morem aequitatem dividat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:6)
cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:1)
Institutio autem aequitatis tripertita est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:4)
Atque etiam aequitas tripertita dicitur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION