라틴어 문장 검색

sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:5)
deinde cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 38 2:2)
λῆροσ πολυ`σ in vino et in somno istorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:8)
fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 30 1:12)
si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 14 2:4)
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) - quaerunt quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad verum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:3)
'At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum quae vigilantes videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:1)
non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui essent aliter adfecti, turn nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:8)
quid Iliona somno illo 'mater te appello' nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:12)
sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 125:7)
vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:2)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
cuius generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam invenitur, pueritia somnus imprudentia vinolentia insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:1)
Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:2)
quam qui leviorem faciunt, somni simillimam volunt esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION