라틴어 문장 검색

remoto igitur per flatum calore restat ut advenam sensum frigoris praestet agitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:5)
Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 5:1)
quibus si occurris obvius, expecto quid referas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:4)
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi Hausit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:51)
iusto quoque robur amori Restitit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:32)
Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabant Impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:42)
Nempe usis Marte secundo Tot dubiae restant acies, tot in orbe labores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:34)
Utque iterum fessis iniecit brachia membris, Non exspectatis Antaeus viribus hostis Sponte cadit, maiorque, accepto robore, surgit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:39)
nec, dum desaeviat ira, Expectat;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:49)
Exspecta votis maiora modestis, Spesque tuas laxa, iuvenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:42)
desint mihi busta rogusque, Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:55)
nec carpere membra Vult ferro manibusque suis, morsusque luporum Exspectat, siccis raptura a faucibus artus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:24)
Refer haec solatia tecum, O iuvenis, placido Manes patremque domumque Exspectare sinu, regnique in parte serena Pompeio servare locum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:38)
vix signa morantia quisquam Exspectat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:41)
Haud multum terrae spatium restabat Eoae, Ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether, Omniaque errantes stellae Romana viderent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION