라틴어 문장 검색

"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
risit et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권106)
ipse ego vos habui faciles in amore ministros, cum lusit numeris prima iuventa suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권5)
dant veniam ridentque moram, capit ille coronam, quae possit crines, Phoebe, decere tuos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권62)
risit et indoluit Fabios potuisse Remumque vincere, Quintilios non potuisse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권239)
cingitur interea Romanis Ardea signis et patitur longas obsidione moras, dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, luditur in castris, otia miles agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권450)
risit et
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권209)
dixerat, illa deum promisso ludit inani et stultam dubia spem trahit usque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권458)
ridet amatorem carae nova diva Minervae, nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권466)
ille cadit praeceps et calce feritur aselli inclamatque suos auxiliumque rogat, concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권492)
ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권494)
risit, et aether protinus ex illa parte serenus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권13)
"quae decuit, primis sine crimine lusimus annis, nunc teritur nostris area maior equis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권16)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)
talia Mercurius poscentem ridet ab alto, se memor Ortygias surripuisse boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권424)

SEARCH

MENU NAVIGATION